라틴어 문장 검색

nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:7)
et quanto plus aëris ante agitatur et nostros oculos perterget longior aura, tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:9)
primus enim citra postes tum cernitur aër, inde fores ipsae dextra laevaque secuntur, post extraria lux oculos perterget et aër alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:5)
his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica virgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.8)
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti- diosus pollinctor exhorret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:4)
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet,1 ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION